monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > XVIII. DOMITIANO ET VVILIAE THEODERICUS REX. (a 507/511) > 8 > sectio 25 > Iudices, 7 > csg48.372 > 12
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XI. De resultatione Iudaeorum, et de tyrannide Galli Caesaris atque peremptione. <<<     >>> XIII. De Aetio haeretico.

Cassiodorus, 5, CAPUT XII. De Iuliano Caesare, et quod Iulio successerit Liberius.

1 Post paululum vero tempus Constantius Iulianum Galli fratrem Caesarem constituens, contra barbaros direxit in Gallias. Gallus vero, qui et Constans septimo Constantii consulatu et sui tertio [An. Dom. 354], ita perimitur. Iulianus sequenti consulatu Arbitionis et Iuliani [lege ex Cass. Chron., Lolliani], constituitur Caesar, die septimo mensis Novembris.
2 Sublatis itaque tyrannis, requiem malorum videbatur habere Constantius; et deserens Sirmium, veniebat ad seniorem Romam, illic volens triumphum de tyrannicis exercere manubiis. Credens autem ea occasione posse utriusque partis episcopos in dogmate concordare, rursus synodum in Italia celebrandam esse constituit. Interea Iulius papa, cum quindecim annis Romanam rexisset Ecclesiam, moritur.
3 Cui successit Liberius. [SOZOMEN., lib. IV, cap. 7. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 545.]
Cassiodorus HOME

bav823.166 bav824.124 bnf1603.82